Lettre du pape Benoît XVI à son envoyé spécial le cardinal Danneels pour la célébration du millénaire du début de la construction de la basilique Saint-Remi de Reims, le 7 octobre 2007.
Sancti Remigii, Episcopi Remensis, Francorum regni celeberrimi apostoli, magni pastoris pluriumque dioecesium conditoris, merito commemoranda sunt sanctimoniae documenta sedulaque evangelizationis opera. Millennium vero iucundissimum obvenit ab illo die quo Remensis venerandi cathedralis templi incohata fuit aedificatio, quod nempe illi Sancto fuit dedicatum. Idcirco sollicitus eiusdem metropolitanae Ecclesiae sacrorum Antistes Venerabilis Frater Theodorus Jordan comiter Nos certiores fecit de singulari hoc eventu postulavitque Patrem Purpuratum qui partes Nostras digne ageret.
Sequentes igitur vestigia Decessorum Nostrorum, qui antea pluries iam pondus sancti Remigii et Remensis Ecclesiae in sacris Galliae et Europae annalibus extulerunt, cupientes simul benevolentiam et caritatem Nostram dilecto Pastori omnibusque ibidem christifidelibus palam ostendere, libentes accepimus eius petitionem. Quapropter te, Venerabilis Frater Noster, veluti Nostrum Missum Extraordinarium ad honorificam hanc legationem explendam fidentes destinamus. Tu enim ecclesialibus negotiis explendis assidue incumbis et in sacro Patrum Cardinalium collegio emines virtutibus simulque sancti Remigii spiritalem successionem tua in regione recepisti diligenterque curare pergis.
Die igitur VII proximi mensis Octobris liturgicis celebrationibus Nostro nomine Remensi in urbe praesidebis Nostramque benignam omnibus significabis salutationem. Congregatos christifideles invitabis etiam ad novam incohandam evangelizationem et catholicae fidei, spei et caritatis constantem testificationem, praesertim ad fidelitatem servandam erga Dei praecepta necnon perantiquam istius Populi christianam traditionem.
Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus dirigat viam tuam ad fideles illic congregatos, eos autem abundare et superabundare faciat caritate in invicem et in omnes, ad confirmanda corda eorum in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum (cfr 1 Thess 3,11-13). Insuper comitetur missionem tuam potens intercessio Beatissimae Virginis Mariae, Reginae Sacratissimi Rosarii, atque insignis sancti Remigii, Episcopi. Benedictionem denique Apostolicam, caelestis gratiae auspicem atque propensae Nostrae voluntatis testem, tibi in primis impertimus, eamque illius Ecclesiae assiduo Archiepiscopo, ceteris praesentibus Episcopis, sacerdotibus, Seminarii tironibus, religiosis viris et mulieribus, christifidelibus laicis, civilibus magistratibus omnibusque sacrorum rituum participibus nomine Nostro largiaris volumus.
Ex Arce Gandulfi, die X mensis Septembris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
BENEDICTUS PP. XVI
Commentaires
Benedicto XVIesimo sit gratia pro sollicitudo Francorum eis.
Abero sed oror pro clericoribus, fidelibus et fratribus.
[Vis dicere, puto: Abero sed orabo pro clericis... YD]